[187] EPISTOLA LXXXVII. Clarissimo atque Doctissimo Viro D. SUFFRIDO PETRO LEOVARDIENSI, Coloniam. S. Clarissime atque Doctissime Vir, Domine ac Amice unice colende; Accepi nuper literas quibus Excellentia vestra non tantum IANI GULIELMI relictas Castigationes in omnia Ciceronis opera pro suis laboribus ac vigiliis sibi vendicat, sed etiam sarcinam librorum, oblata demum participatione, tum honoris manium defuncti, tum etiam haeredum commodi, per Constitutum ad se remitti cupit: qua de causa ab Excellentia vestra rebus IANI Coloniae relictis manum injectam esse, ac Dominum L. IOHANNEM BONONIUM pro nexus liberatione fidem suam interponere velle , transmissa simul literarum ARNOLDI KOCKERTI formula, pene invitus intellexi. Etsi vero quae jam antea Castigationum istarum nomine luculenter ad me perscripta sunt, cum simul transmissis II. Calend. Febr. Anno MDLXXXVIII facile in mentem revoco. Siquidem Castigationes istas potissimum IANI opera conscriptas esse, eumque ultimam manum eisdem imposuisse ex multorum relatu accepi, sane non video, cur in hoc ipsius debito honori laboribusque atque vigiliis, occultatione sui nominis atque alienae laudis quicquam detrahi possit; verum arbitror communem hunc laborem simul IANI manibus gratum acceptumque referri debere, ejusdemque emolumentum ad haeredes pertinere. Idcirco ad toties desideratam operis continuationem atque divulgationem quod attinet, sane remissio librorum atque Annotationum non tantopere a me uti agnato ac quondam Tutore, sed potius proximis IANI haeredibus, fratre nimirum HERMANNO WILHELMS, ejusdemque affine HENRICO GERDOWEN, efflagitari debet: uterque enim frater ac soror jam dudum Tutorum potestate liberati ac sui juris facti sunt, unde si quas Excel. Vestra Castigationum istarum nomine petitiones se habere, debitaque solvenda esse arbitrabitur, me neglecto, contra praenominatos haeredes, ad quos tantum totius hujus negotii onus ac commodum spectat, quovis modo sui jure uti poterit. Ego vero siquidem semel molestissimo tutelae munere hic ex Decreto senatus publico liberatus, non video quae amplius adversus me Castigationum istarum nomine vel interpellandi vel molestandi causa superesse posset. Sed potius Excell. Vestram tota sua actione ad haeredes aliosque, quorum interest, remitto, meaque qualiacunque studia atque officia alio quovis modo obnixe defero. Bene & feliciter Excellentia vestra valeat. Datum Lubecae VII. Febr. Anno MDLXXXVIII. Excell. Vestrae observantissimus ARNOLDUS BONNUS |